monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO VIGESIMUS. Resch <<<     >>> SERMO VIGESIMUS SECUNDUS. Tau

SERMO VIGESIMUS PRIMUS. Schin SHOW APPARATUS

1 Incipit littera vigesima prima Scin, quae latine dicitur, Super vulnus. Super vulnus quid est, nisi medicamentum, quo vulneris acerbitas mitigatur? Super vulnus oleum infunditur; ut omnis vulneris emolliatur asperitas. Super vulnus malagma, super vulnus alligatura, quibus omne vulnus fovetur. Ubi ergo spes refundendae est sanitatis, ibi adhibentur medicamenta vulneribus. Ubi autem omne caput in dolore, et omne cor in moestitia, non est vulnus, neque cicatrix, non plaga cum fervore : hoc est, ubi non portio, sed universitas periclitatur, et quaedam corruptio totius corporis tabe consumitur: ibi non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam. Multo igitur commodius, ut sit vulnus quod foveas atque constringas, quam sine vulnere mors serpat interior.
2 Sed est non solum corporis vulnus, sed etiam mentis, quod oleo quodam mollioris alloquii, et pacifici sermonis suavitate mitescit. Sunt fomenta verborum, sunt medicamenta coelestium praeceptorum, quibus omne nequitiae virus aboletur. Sunt legis vincula quae non adurant, sed magis liberent alligatos: est malagma spiritale, quo collisa animae quaedam membra solidentur.
3 Consideremus igitur quid sit vulnus, quid supra vulnus. Principes persecuti sunt me gratis, vulnus est. Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa, super vulnus est; quia verbis Dominicis vulneris dura curantur.
4 In Threnis quoque Hieremiae habes sub hac littera scriptum: Audisti opprobrium eorum, Domine, omnia consilia eorum adversum me, labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die, sessionem eorum, et resurrectionem eorum, vulnus est. Sed subiecit: Aspice in oculos eorum: redde illis retributionem, Domine, secundum opera manuum ipsorum, super vulnus est; quia vindicta plerumque solet dolorem vulneris mitigare. Et intra idem Hieremias ait: Gaude et laetare, filia Idumaeae, quae habitas in Geth: et quidem ad te pertransibit calix: bibes, et inebriaberis adhuc, super vulnus est; calix enim Domini remissio peccatorum est, quo sanguis effunditur, qui totius mundi peccata redemit. Hic calix inebriavit gentes; ne proprii meminissent doloris, sed veterem obliviscerentur errorem. Bona igitur ebrietas spiritalis, quae turbare nescit corporis incessum, levare mentis novit vestigium. Bona ebrietas poculi salutaris, quae moestitiam peccatricis abolet conscientiae, iucunditatem vitae infundit aeternae. Ideo Scriptura dicit: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est!
5 Medicamentum igitur super vulnus est; quia Dominus Iesus ipse medicus, qui vulnera nostra curavit, infundens vinum et oleum, et alligans vulnera Adae illius, qui descendens ab Hierusalem, a latronibus vulneratus est. Caveat ergo unusquisque ne descendat ab Hierusalem; peccatis enim suis unusquisque descendit, et meritis ascendit. Aut quia fragiles sumus; qui descendit, currat ad illum Samaritanum, custodem operis sui, custodem Legis et gratiae; ut vulneri suo possit invenire medicinam: qui alligaturam verborum coelestium super vulnus imponat, dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum. Bona alligatura, quae tracta animae tuae ossa connectat, et soliditate reparata, in pristinas vires reformet, ac discissos artus sine ulla sibi cicatricis offensione restituat.
6 De litterae interpretatione satis pro captu nostro dictum putamus: adoriamur sancti Prophetae versus considerare, quos Spiritu sancto revelante subiecit: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis trepidavit cor meum. Si veterem repetamus historiam, et Saul, et Abessalon, et multi alienigenae principes sanctum David persecuti sunt: sed nemo potuit de eo triumphare. Sunt et principes mundi, rectoresque tenebrarum, qui te in tuo pectore conantur opprimere, et persecutionum saeva intus operantur, promittentes regna terrarum, honores atque divitias, si fragili mente succumbas, et obediendum eorum imperiis arbitreris. Isti principes interdum gratis persequuntur, interdum non gratis. Gratis eum persequuntur, apud quem nihil suum inveniunt, et eum subiugare contendunt: non gratis persequuntur eum, qui se eorum dederit potestati; et in possessionem saeculi totus intraverit; in suos enim sibi iure dominatum vindicant, atque ab iis mercedem iniquitatis efflagitant.
7 Bene hoc martyr dicit, quod iniuste persecutionum tormenta sustineat, qui nihil rapuerit, nullum violentus oppresserit, nullius sanguinem fuderit, nullius thorum putaverit esse violandum: qui nihil legibus debeat, et graviora latronum sustinere cogatur supplicia: qui loquatur iusta, et non audiatur: qui loquatur plena salutis, et impugnetur, ut possit dicere: Cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Gratis igitur persecutionem patitur, qui impugnatur sine crimine: impugnatur ut noxius, cum sit in tali confessione laudabilis: impugnatur quasi veneficus, quia in nomine Domini gloriatur; cum pietas virtutum omnium fundamentum sit. Vere frustra impugnatur, qui apud impios et infidos impietatis arcessitur, cum fidei sit magister.
8 Verum is qui gratis impugnatur, fortis debet esse et constans. Quomodo ergo subtexuit: Et a verbis tuis trepidavit cor meum? Trepidare infirmitatis est, timoris atque formidinis, sed est etiam infirmitas ad salutem: est etiam timor sanctorum. Timete Dominum sancti eius; et: Beatus vir qui timet Dominum. Qua ratione Beatus? Quia in mandatis eius cupiet nimis. Pone ergo martyrem inter pericula constitutum; cum inde immanitas bestiarum ad incutiendum terrorem infremat: aliunde stridor candentium laminarum, et flamma fornacis ardentis exaestuet: ex parte alia personent tractus gravium catenarum; hinc carnifex cruentus assistat: pone, inquam, circumspectantem omnia plena supplicii, deinde cogitantem mandata divina, illum ignem perpetuum, illud sine fine incendium perfidorum, illam poenae recrudescentis aerumnam; trepidare corde, ne dum praesentibus cedit, perpetuis se dedat exitiis; perturbari animo, dum futuri iudicii rhomphaeam illam terribilem quadam conspectus sui acie contuetur. Nonne hanc trepidationem fiduciae viri constantis aequabis? In eumdem concurrit effectum confidentia cupientis aeterna, et divina trepidantis. Sit tamen fortior ille qui sperat: sit fortior qui praesumit.
9 Utinam ergo talis esse merear; ut si forte persecutor ingruerit, non considerem suppliciorum meorum acerbitates; non metiar tormenta, non poenas; non cogitem ullius atrocitatem doloris; sed haec omnia levia ducam: trepidem autem; ne Christus me neget, ne Christus excludat, ne me repellat de concilio sacerdotum, si indignum eo collegio iudicaverit; videat magis licet permotum corporalium terrore poenarum, plus tamen trepidantem futura iudicia. Et si dixerit mihi: Modicae fidei, quare dubitasti? porriget tamen dexteram, et insurgentis huius saeculi fluctus mole turbatum fida mentis statione firmabit.
10 Sequitur versus secundus: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa. Bona igitur trepidatio a verbis Dei, si exsultationem generat; qui enim trepidat a verbis Dei, postea exsultat in verbis Dei. Ergo qui habet in aula sua, corde videlicet suo, verba Dei, excludit sermones principum a corde suo; excludit timor timorem. Si enim ingressus quis balneas, solis deponit aestus, et calor excludit calorem; quanto magis divini iudicii terror hunc terrorem excludit humanum; fervorem gratiae saecularis, gratiae fervor aeternae!
11 Exsultat ergo qui habet verbum Dei; habet enim spolia multa, quae Iudaeis abstulit; habet prostrati hostis exuvias. Sicut David abstulit Goliae gladium, et ipsius gladio caput eius exsecuit; sic verus David humilis atque mansuetus Dominus Iesus, intelligibilis Goliae caput armis ipsius amputavit. Arma enim diaboli gentes erant; fide autem gentium vulneratus caput quod habebat, amisit. Detracta sunt spolia prostrato, vasa eius direpta; quia alligatus est fortis. Vas diaboli caro erat hominis peccatoris; sed posteaquam in Christum credidimus, caro nostra coepit esse vas electionis; ut habes de apostolo Paulo, qui ad gentes missus est, dictum a Domino Iesu ad Ananiam: Vade, quoniam vas electionis mihi est. Merito ergo vocatum nomen est Christi: Velociter spolia detrahe, divide cito; quia priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae contra regem Assyriorum . Ergo rex Assyriorum, eorum scilicet quos vanos sua perfidia fecerat, amisit spolia quae tenebat. Et ut iterum cognoscas, quia spolia Christus a diabolo, quae in Adam ille invaserat, vindicavit; et Sabain viri excelsi ad Dominum Iesum alligati vinculis transierunt, atque ipsum adorare coeperunt, quia captivam duxit captivitatem. Ideo caput eius abstulit; ut ipse caput esset corporis interempti. Merito nunc gentes toto orbe caput regale circumferunt; quia membra sunt Christi.
12 Cognovisti de nationibus: cognosce etiam de Iudaeis, quibus Dominus Iesus abstulit spolia; hoc est, regnum coelorum abstulit, et dedit genti facienti fructum eius. Abstulit virtutem panis, et virtutem aquae, prophetam, et admirabilem consiliarium, et prudentem architectum, et sapientem auditorem. Illis abstulit, nobis dedit. Merito exsulto . . . sicut qui invenit spolia multa. Sine labore meo inveni spolia quae non habebam. Inveni Heptateuchum, inveni Regnorum libros, inveni prophetarum scripta, inveni Esdram, inveni Psalmos, inveni Proverbia, inveni Ecclesiasten, inveni Cantica canticorum, inveni admirabilem consiliarium Christum, inveni Paulum prudentem architectum: inveni sapientem auditorem populum Christianum, qui novit ea quae leguntur, audire; ille enim audit qui ea quae audit, intelligit. Lex spiritalis est. Non illam audit Iudaeus, qui audit corporaliter; sed ille audit, qui audit in spiritu. Habent illi libros, sed sensum librorum non habent. Habent prophetas, sed non habent quem illi prophetaverunt. Quomodo enim habent, quem non receperunt? Ideo cum Moyse et Elia mihi apparuit; quia ab illis recessit. Multa habet spolia, qui habet Dei Verbum. Habet resurrectionem, habet iustitiam, virtutem atque sapientiam, habet omnia; quia in ipso constant omnia. Hebraei spoliaverunt Aegyptios, et vasa eorum abstulerunt : Iudaeorum spolia habet populus Christianus, et totum habemus quod illi habere se nesciebant. Illi aurum et argentum materiale abstulerunt, nos aurum mentis accepimus, nos acquisivimus coelestis sermonis argentum.
13 Sequitur versus tertius: Iniustitiam odio habui, et abominatus sum: legem autem tuam dilexi. Merito odit iniustitiam, qui habet arma iustitiae. Hebraeus cum haberet haec arma, hoc est, Legem et prophetas, murem abominabatur mortuum; quia Lex dicit: Omnis qui tetigerit mortuum . . . . . immundus erit; et humanitatis suprema negabat officia defunctis; sed legi non est mortuus, nisi qui iniustus est. Haec est immunditia iusti, quae iniquitas. Quid enim immundius, quam mentem, qua nihil homini pretiosius est datum, turpibus commaculare criminibus, et atrocibus efferare commentis? Quid illis prodest quod mortuum hominem visere reformidant? Utinam vita eorum non pollueret appropinquantem, quorum mors contaminare neminem potest! Mors nemini nocet, utinam vita non noceat! Contagium enim colluvionis consortium iniquitatis est. Quomodo ergo contaminare potest, qui iniquus esse iam non potest; cum etiamsi fuit, tamen esse desivit? Fuge ergo iniquitatem, ne te comprehendat. Fuge iniustitiam, quae viventes adhuc mortuos facit.
14 Sed nemo fugit iniquitatem, nisi qui diligit aequitatem; et ideo ait: Legem tuam autem dilexi. In lege aequitas est, si spiritalem accipias legem, si consurgas cum Christo, et ibi altare sacrosanctum illud coeleste consideres, non altare terrenum, quod hostili depopulatione destructum est. Si illam Hierusalem spectes, quae in coelo est, non istam quae a populo Iudaeorum frequentabatur in terris, quae propter incolarum perfidiam a Romano exercitu triumphata, iniecto flagravit incendio. Si intuearis in illum principem sacerdotum, de quo scriptum est: Habentes itaque magnum sacerdotem egressum de coelis, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem fidelem : qui quotidie advocatus pro nobis est apud Patrem; ut pro quibus in diebus carnis suae misericordi est compassus affectu, pro his operetur remissionem quotidie peccatorum. Quae enim spes alia generi humano, nisi omnium viventium delicta donentur? Ille ergo princeps solus est sacerdotum, cui adstant pii sacerdotes, in coelestium sacrarium illud altissimum merito proprii cruoris ingressi. Illa ergo lex diligenda, in qua verus Hebraeus liber ab omni servitute vitiorum est, in qua magnum sabbatum et inoffensa requies defunctorum, in qua mortui populi semen resuscitatur non commixtione, sed redemptione fraterna. Secundum hanc ergo legem odio habet sanctus iniustitiam, non iniustum qui potest saepe converti: nec mortuorum reliquias, sed mortuam iniquitatem exsecratur, et refugit.
15 Sequitur versus quartus: Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitiae tuae. Et numero quidem studium sanctae devotionis exprimitur: sed puto magis quod purus, et quietus, ac vacuus ab omni onere delictorum declaretur affectus; ut sine ullo iracundae imprecationis, aut flagitiosae cupiditatis incendio deferatur oratio; nihil quod alii noceat postulemus; nihil quod nos saecularibus petitionibus decoloret. Laudemus in hymnis et canticis, vera semper et iusta ea quae de divinis canimus laudibus, confitentes. Non sit anceps et dubia sententia: non discolor mentis intentio, non materialibus negotiis occupata a propositi spiritalis exsecutione deflectat. Iustificetur semper iustitia Dei tranquillo animo, non otio feriato.
16 Sequitur versus quintus: Pax multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum.
17 Transi ergo et tu fidelis animi directione, si divinam vis tibi adesse praesentiam: si non solum pax, sed etiam multa pax sit in animo tuo, nulla te praelia diversae cupiditatis impugnent, non iracundia stimulet, non libido: et si est pugna, tamen foris, non intus sit. Praeliare adversus persequentes, licet et ipsis silentio saepe cedendum, sit, quia tibi vincunt. Illorum potentia, tua victoria est. Tunc denique triumphantur, cum se vicisse crediderint. Non ergo te impugnet avaritia, non cupiditas exagitet, non tristitia deiiciat, non inflammet libido, non resupinet superbia, non curvet ambitio, non formido consternat. Pax multa abundet tibi, quae exsuperat omnem mentem, secundum Apostoli sententiam : quo nihil pulchrius dici potuit. Summus enim sapientiae finis est; ut simus mente tranquilla; non commentitiis poetarum fabulis lubricus turbetur affectus. Summus finis est iustitiae; ut iniquitas mentem iusti movere non possit. Virtutis totius hic finis, et corporeae ipsius fortitudinis; ut confecto bello, pacem reformet. Paci ergo et ipsa plerumque militat fortitudo bellandi: nemo ergo pacificum turbet affectum.
18 Multa generantur ad perturbationem hominis: et uxor plerumque decepta serpentis insidiis animum viri exagitare conatur; et pater fidem filii frequenter irridet; et vir coniugis suae mentem tentat opprobriis. Sed in his omnibus superat iustus, et dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia . . . an persecutio? Quoties ipsa benefacta crimini dantur? Quoties virtus opprobrio ducitur? Quoties ipsa ingrata est gratia? Vendidit iustus facultates suas, dispensavit pauperibus, nihil sibi reliquit; contemnitur plerumque in ipsa Ecclesia; quia dives esse desivit, sicut scriptum est: Si dederit vir omnes facultates suas in charitate, contemptu contemptus erit. Non ergo moveatur; non enim mercedem huius saeculi, nec gratiam, sed vitae quaesivit aeternae. Non indignetur, quia homines pecuniis magis quam operibus bonis deferunt. Nam si ei propter bonum opus in hoc saeculo deferatur, et huius studii fructum hic adipiscatur, dicitur de eo: Percepit mercedem suam. Habet quidem opus bonum, et hic gratiam; sed brevis portio emerendae salutis est. Serva futuris mercedem tuam; et istius saeculi opprobria incrementa mercedis tuae iudica. Cogita semper Apostolicum illud, quod Indignae sint passiones huius temporis ad superventuram gloriam. Nullis ergo iustus frangatur iniuriis, nullis moveatur periculis, nullis tentetur procellis; sive mors ingruat, sive vita, sive angeli coelorum. Neque deiiciatur adversis, neque extollatur secundis. Nusquam sit eius infirmus affectus. Et mors tentat, et vita tentat; cave scandalum.
19 Qui pacem habet, quae omnem mentem superat, magnus est; non est de pusillis istis. Ideo scandalum pati non debet; quia pusillorum est exagitari scandalo. Unde et Dominus ait: Quicumque scandalizaverit unum de pusillis istis minimis. Non solum pusillos, sed etiam minimos dixit, quos perturbant scandala; et ideo gravi obnoxius poenae est, ut legisti, quicumque turbaverit infirmae mentis infantiam. Sicut enim graviori dignus supplicio est, qui persuaserit crimen infantulo, et incautam praecipitarit aetatem; ita qui invalidum, et insipientem, et improvidum circumscripserit persuasione erroris, aut exagitatione cordis affectum. Vis scire quam infirmus sit qui scandalizatur? Non manducabo, inquit, carnem . . . ne fratrem meum scandalizem. Quanta infirmitas, et quaedam infantia animi; ut eum etiam esca fratris exagitet! Unde non potest homini esse praecipitium, quando etiam hinc est periculum?
20 Et quod peius est, infirmitas huiusmodi serpit in multos. Vides inopem iustum, tentaris: vides divitem iniquum, tentaris: vides sine liberis sanctum, tentaris: vides liberis, honoribus, laudibus saecularibus abundantem iniustum, tentaris. Quantae foveae, quanti laquei, et quod est gravius, qui plurimos strangulent! In sodomitana urbe vix unus Lot qui non tentaretur inventus est, cuius tamen uxor non potuit tentationis laqueos evadere. Hebraeorum populus maria transivit: sed non potuit tentamenta transire. Tentati sunt omnes praeter Iesum, et Caleb, qui ideo de senioribus terram repromissionis introire meruerunt; quia fuerunt tentationis expertes. Nec Aaron introivit, nec Maria; quia et ipsi tentati sunt. Nec Moyses introivit; quia dux erat populi qui tentabatur: typus Legis quae excludere tentamenta non poterat, non poterat in terram resurrectionis inducere; quia ista Evangelio gratia debebatur. Lex pacem non potuit dare; ideo Moyses quoad vixit, semper praeliatus est: semper Legis populus in ancipiti bellorum est: Iesus autem Nave plebis animos profunda pace composuit; quoniam qui sub Lege est, agitatur incertis: qui sub Evangelio, audit dicentem: Pacem relinquo vobis: pacem meam do vobis. Ideoque diligentibus non est scandalum.
21 Accipe aliter: crux Domini Iudaeis scandalum, Graecis stultitia est. Scandalum est perfido; quia dicit Iudaeus: Ergo hic Deus est, qui homo visus est, hic Deus est qui ieiunavit, hic Deus est qui vapulavit, hic Deus est qui crucifixus est, hic Deus est qui de cruce descendere et se liberare non potuit? Denique hoc dicebant tempore Dominicae passionis: Descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo, liberet nunc eum, si vult . Non te ista tentent, non te ista perturbent, non in animum tuum huiusmodi se ingerant cogitationes. Ubi pax, et multa pax: ibi crux Christi non opprobrio, sed saluti est. Non fuit opprobrio Petro crux Christi, quae tantum ei gloriae dedit; ut inversis Christum honoraret vestigiis: metuens ne si ea specie crucifixus esset, qua Dominus, affectasse Domini gloriam videretur. Crux ergo opprobrium perfido: fideli autem gratia, fideli redemptio, fideli resurrectio est; quia pro nobis passus est Dominus; quia illo nos redemit sanguine, illa ad paradisum resurrectione revocavit. Qui haec credit, quomodo potest turbari, cui spes regni coelestis assurgit?
22 Sequitur versus sextus: Exspectabam salutare tuum, Domine: et praecepta tua feci. Qui exspectat, sperat. Charitatem ergo spes praecedit, sequitur salus, spes igitur praecurrit effectum; ideo qui exspectavit salutem a Domino, praecepta Domini fecit. Unde et Dominus appellat amicos in Evangelio , non servos, qui sua praecepta fecerunt. Qui diligit enim, facit: et qui fecerit, merito dilectionis remuneratione donatur.
23 Sequitur versus septimus: Custodivit anima mea testimonia tua: et dilexit ea nimis. Plus est diligere, quam custodire: et supra diximus quia custodire, interdum necessitatis est, vel timoris: diligere charitatis. Ideo cum hic dixisset: Custodivi, adiecit Dilexi; ut custodia amantis fuerit, non timentis. Qui nimium diligit, nimium custodit.
24 Sequitur versus octavus: Servavi praecepta tua et testimonia tua; quoniam omnes viae meae ante te, Domine. Beatus qui potest dicere: Omnes viae meae ante te: qui nolit abscondere omnes cogitationes suas, omnes actus suos: abscondebat Adam viam suam, abscondebat Eva post culpam, abscondebat Cain necem fratris. In affectu habemus abscondere, non in effectu. Plena abscondentis perfidia, etsi apud Deum nulla sit latebra. Ideo Ecclesia in Canticis sua ei secreta monstrabat, dicens: Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum eius quae concepit me. Nam etsi Deus omnia videat cordis occulta; bonum tamen est ut unusquisque animam suam ei aperiat et expandat, et tamquam lumini vel calori eius occurrat. Nec immerito gloriatur Ecclesia, dicens: Ego eram in oculis eius tamquam inveniens pacem; quoniam vias suas prodere non timebat. Iusti ergo est ista vox: Oculi enim Domini super iustos. Itaque Domino Iesu Christo, qui est via et veritas, bene hoc dicitur ab iis qui illam veram viam fide, moribus, actuque desiderant convenire: Omnes viae meae coram te, Domine. Nulla enim potest via esse bona, nisi quam tu illuminandam tui visitatione luminis iudicaveris: cui est honor, gloria, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
17a diximus quia charitas excludit timorem; nunc dicimus quia excludit omnem perturbationem. Etenim qui Deum diligit, profunda est in eo confirmatae mentis tranquillitas. Aqua, inquit, multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam. Multa aqua diversarum est passionum, et flumina saecularium cupiditatum corporalibus motibus incitata, quae tamen murum charitatis subvertere non possunt. Ideoque charitate fundatus dicit: Torrentem pertransivit anima nostra. Numquid aqua maris excludere Moysis potuit charitatem? Et ut secundum litteram tibi psalmorum series suffragetur, nempe diligens Deum, tutum sibi credidit iter esse per maria. Qui autem non dilexerunt Deum, hi demersi fluctibus dignum sacrilegiis suis exitum pertulerunt. Elias atque Elisaeus Iordanem transmiserunt pede; et haec fuit nimiae merces et gratia charitatis. Hi igitur ut transirent aquas fluvii Iordanis, passionum fluenta nostrarum mentis prius vestigio transierunt. De hac aqua dicit Dominus: Si transeas per aquam, tecum sum; et flumina non inundabunt te. Adest suis iustis semper cum aliquibus teruntur adversis; si tamen transeant mente constanti, non dubitanti; non fidei turbentur incerto.



Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO VIGESIMUS. Resch <<<     >>> SERMO VIGESIMUS SECUNDUS. Tau
monumenta.ch > Ambrosius > 21